Ripassa: il periodo ipotetico.

              

Riconosci: il tipo dei periodi ipotetici.

 

 

Chi si candida alle elezioni deve accettare il verdetto dell’elettorato - Cicerone

La maggior parte dei pensatori antichi esprime un giudizio negativo sulla democrazia, perché affida la gestione dello Stato a persone politicamente impreparate e facilmente suggestionabili da abili demagoghi. In questo brano Cicerone usa l'arma sottile dell'ironia, facendo rilevare che chi si affida al giudizio del popolo deve accettare a priori i rischi che questo comporta. 

"Male iudicavit populus." At iudicavit. "Non debuit." At potuit. "Non fero." At multi clarissimi et sapientissimi cives tulerunt. Est enim haec condicio liberorum populorum, praecipueque huius principis populi et omnium gentium domini atque victoris, posse suffragiis vel dare vel detrahere quod velit cuique; nostrum est autem, nostrum qui in hac tempestate populi iactemur et fluctibus, ferre modice populi voluntates, adlicere alienas, retinere partas, placare turbatas; honores si magni non putemus, non servire populo; sin eos expetamus, non defetigari supplicando. Venio iam ad ipsius populi partis, ut illius contra te oratione potius quam mea disputem. Qui si tecum congrediatur et si una loqui voce possit, haec dicat: "Ego tibi, Laterensis1, Plancium non anteposui, sed, cum essetis aeque boni viri, meum beneficium ad eum potius detuli qui a me contenderat, quam ad eum qui mihi non nimis submisse supplicarat." Respondebis, credo, te, splendore et vetustate familiae fretum, non valde ambiendum putasse. At vero te ille ad sua instituta suorumque maiorum exempla revocabit: semper se dicet rogari voluisse, semper sibi supplicari.

Cicerone, Pro Plancio 11-12

(1) L'avversario di Plancio.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

sei il visitatore numero