Cerere 

Vai alla versione in italiano

Cerere, dea delle messi, .addolorata per il rapimento della figlia, rende la terra infeconda fino a quando non riesce a conoscere il destino della ragazza.

Ceres, agricolturae dea, benigna et benevola erga viros feminasque erat; filiam habebat, Proserpinam. Proserpina pulchra erat: sic Pluto, maestus umbrarum dominus, puellam in Sicilia apud Hennam cum ancillis videt et rapit: Sicula terra enim dehiscit et funestum Plutonis vehiculum cum quattuor nigris equis apparet. Vehiculum Proserpinam in Inferos tenebrosos ducit, ubi puella Inferorum regina est. Ceres omnia ignorat: per totas terras cum lacrimis errat et filiam quaerit; sed nusquam invenit. Natura infecunda fit, quia dea aegra est. Tunc Iuppiter deam obsecrat, sed Ceres firma est et deorum domino dicit: “Filiam meam statim videre cupio!”. Iuppiter respondet: “Proserpina sex menses in terra vivet, sex menses sub terra, quia matrimonium cum Plutone contraxit”. Ceres laeta est et plantae, herbae et fruges in terra reflorescunt.  

Trova: il verbo al perfetto e quello al futuro.

 

Prerequisiti: le cinque declinazioni; gli aggettivi della prima e della seconda classe; i principali pronomi; l'indicativo attivo; i principali complementi; la proposizione causale

 

 

 

 

 

 

sei il visitatore numero