La struttura
- Megaram Demetrius ceperat, (cui cognomen Poliorcetes fuit).
- Stilbon philosophus (ab hoc interrogatus) (num aliquid perdidisset), inquit:
- "Nihil;
- omnia mea mecum sunt."
- Atqui et patrimonium eius in praedam cesserat (et filias rapuerat hostis) (et patria in alienam dicionem pervenerat) [et ipsum rex (circumfusus victoris exercitus armis) ex superiore loco rogitabat].
- At ille victoriam illi excussit {et [se (urbe capta) non invictum tantum sed indemnem esse] testatus est};
- habebat enim vera secum bona, (in quae non est manus iniectio), {at [quae (dissipata) (et direpta) ferebantur] non iudicabat sua, sed adventicia et nutum fortunae sequentia}.
- Ideo ut non propria dilexerat;
- omnium enim (extrinsecus adfluentium) lubrica et incerta possessio est.
Torna al menu precedente