La struttura
- Hic tyrannus ipse iudicavit (quam esset beatus).
- Nam (cum quidam ex eius adsentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum) (negaretque) (umquam beatiorem quemquam fuisse), inquit:
- "Visne igitur, o Damocle, (quoniam te haec vita delectat), ipse eam degustare (et fortunam experiri meam?)".
- [Cum ille (se cupere) dixisset], iussit (conlocari hominem in aureo lecto), (strato pulcherrimo textili stragulo) (magnificis operibus picto), (abacosque compluris ornavit argento auroque caelato).
- Tum (ad mensam eximia forma pueros delectos consistere) iussit [eosque (nutum illius intuentis) diligenter ministrare].
- Aderant unguenta, coronae, (incendebantur odores), (mensae conquisitissimis epulis extruebantur):
- fortunatus sibi Damocles videbatur.
- (In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari, saeta equina aptum, demitti) iussit, (ut impenderet illius beati cervicibus).
- Itaque nec pulchros illos ministratores aspiciebat nec plenum artis argentum (nec manum porrigebat in mensam);
- iam ipsae defluebant coronae;
- denique exoravit tyrannum (ut abire liceret), (quod iam beatus nollet esse).
Torna al menu precedente