La struttura
- Hunc Athenienses non solum in bello, sed etiam in pace diu desideraverunt.
- Fuit enim tanta liberalitate, (cum compluribus locis praedia hortosque haberet), (ut numquam in eis custodem imposuerit) (fructus servandi gratia), (ne quis impediretur), [quominus eius rebus, (quibus quisque vellet), frueretur].
- Semper eum pedisequi cum nummis sunt secuti, [ut, (si quis opis eius indigeret), haberet] (quod statim daret), (ne differendo videretur negare).
- Saepe, [cum aliquem (offensum fortuna) videret minus bene vestitum], suum amiculum dedit.
- Cotidie sic cena ei coquebatur, [ut, (quos invocatos vidisset in foro), omnis devocaret], (quod facere nullum diem praetermittebat).
- Nulli fides eius, (nulli opera), (nulli res familiaris) defuit:
- multos locupletavit, {complures (pauperes mortuos), [qui (unde efferrentur) non reliquissent], suo sumptu extulit}.
- (Sic se gerendo) minime est mirandum, (si et vita eius fuit secura et mors acerba).
Torna al menu precedente