La struttura
- Mecum iam errabat in animo ille homo (et non poterat anima mea sine illo).
- Et ecce tu inminens dorso fugitivorum tuorum, "Deus ultionum" et fons misericordiarum simul, (qui convertis nos ad te miris modis), ecce abstulisti hominem de hac vita, (cum vix explevisset annum in amicitia mea, suavi mihi super omnes suavitates illius vitae meae).
- Quo dolore contenebratum est cor meum [et (quidquid aspiciebam) mors erat].
- Et erat mihi patria supplicium et paterna domus mira infelicitas, [et (quidquid cum illo conmunicaveram), sine illo in cruciatum inmanem verterat].
- Expetebant eum undique oculi mei, (et non dabatur);
- et oderam omnia, (quod non haberent eum), (nec mihi iam dicere poterant)
"Ecce veniet",
- [sicut (cum viveret)], (quando absens erat).
- Factus eram ipse mihi magna quaestio (et interrogabam animam meam), (quare tristis esset) (et quare conturbaret me valde), (et noverat nihil respondere mihi).
- Et (si dicebam)
- "Spera in Deum",
iuste non obtemperabat, [quia verior erat et melior homo, (quem carissimum amiserat), quam phantasma], (in quod sperare iubebatur).
- Solus fletus erat dulcis mihi.
- Et ego mihi remanseram infelix locus, (ubi nec esse possem) (nec inde recedere).
Torna al menu precedente