Vai alla versione in italiano

Nell'Apologia Apuleio si difende dall'accusa di fare uso di arti magiche; in casa sua stata rinvenuta, fra l'altro, una misteriosa polverina: ebbene, afferma l'autore, non che un innocuo dentifricio! Evidentemente il suo accusatore Emiliano, emulo del catulliano Egnazio, ne ignora l'esistenza.

Velim1 igitur censor meus Aemilianus respondeat, unquamne2 ipse soleat pedes lavare; vel, si id non negat, contendat3 maiorem curam munditiarum pedibus quam dentibus inpertiendam4. Plane quidem, si quis5 ita ut tu, Aemiliane, nunquam ferme os suum nisi maledictis et calumniis aperiat6, censeo ne7 ulla cura os percolat neque ille exotico pulvere dentis emaculet, quos iustius carbone de rogo obteruerit8, neque saltem communi aqua perluat: quin ei nocens lingua mendaciorum et amaritudinum praeministra semper in fetutinis et olenticetis suis iaceat.9 Nam quae, malum10, ratio est linguam mundam et laetam, vocem contra spurcam et tetram possidere, viperae ritu niveo denticulo atrum venenum inspirare? Ceterum qui sese sciat11 orationem prompturum4 neque inutilem neque iniucundam, eius merito os, ut bono potui poculum12, praelavitur. Et quid ego de homine nato diutius?13 Belua immanis, crocodillus ille qui in Nilo gignitur, ea quoque, ut comperior, purgandos14 sibi dentis15 innoxio hiatu praebet. Nam quod est ore amplo, set elingui16 et plerumque in aqua recluso, multae hirudines dentibus implectuntur; eas illi, cum egressus in praeripia fluminis hiavit, una ex avibus fluvialibus amica avis iniecto rostro sine noxae periculo exsculpit.

Apuleio, Apol. 8