La struttura
- Velim igitur (censor meus Aemilianus respondeat), (unquamne ipse soleat pedes lavare);
- vel, (si id non negat), (contendat) (maiorem curam munditiarum pedibus quam dentibus inpertiendam).
- Plane quidem, [si quis (ita ut tu, Aemiliane), nunquam ferme os suum nisi maledictis et calumniis aperiat], censeo (ne ulla cura os percolat) (neque ille exotico pulvere dentis emaculet), (quos iustius carbone de rogo obteruerit), (neque saltem communi aqua perluat):
- quin ei nocens lingua mendaciorum et amaritudinum praeministra semper in fetutinis et olenticetis suis iaceat.
- Nam quae, malum, ratio est (linguam mundam et laetam, vocem contra spurcam et tetram possidere), (viperae ritu niveo denticulo atrum venenum inspirare)?
- Ceterum (qui sciat) (sese orationem prompturum neque inutilem neque iniucundam), eius merito os, (ut bono potui poculum), praelavitur.
- Et quid ego de homine nato diutius?
- Belua immanis, crocodillus ille (qui in Nilo gignitur), ea quoque, (ut comperior), purgandos sibi dentis innoxio hiatu praebet.
- Nam (quod est ore amplo, set elingui et plerumque in aqua recluso), multae hirudines dentibus implectuntur;
- eas illi, [cum (egressus in praeripia fluminis) hiavit], una ex avibus fluvialibus amica avis (iniecto rostro) sine noxae periculo exsculpit.
Torna al menu precedente