Vai alla versione in italiano

Il giovane Nerone, sulle prime, si sforzò di ispirare la sua condotta a princìpi magnanimi e illuminati. Ben presto, però, la sua indole amorale riprese il sopravvento, e con essa un perverso senso dell'umorismo, evidente nei suoi "scherzi" triviali e violenti.

Petulantiam, libidinem, luxuriam, avaritiam, crudelitatem sensim quidem1 primo et occulte et velut iuvenili errore2 exercuit, sed ut tunc quoque dubium nemini foret naturae illa vitia, non aetatis3 esse4. Post crepusculum statim adrepto pilleo vel galero5 popinas inibat circumque vicos vagabatur ludibundus6 nec sine pernicie tamen, siquidem7 redeuntis8 a cena verberare ac repugnantes9 vulnerare cloacisque demergere assuerat10, tabernas etiam effringere et expilare. Ac saepe in eius modi rixis oculorum et vitae periculum adiit, a quodam laticlavio, cuius uxorem adtrectaverat, prope ad necem caesus11. Quare numquam postea publico se illud horae12 sine tribunis commisit procul et occulte subsequentibus. Interdiu quoque clam gestatoria sella delatus in theatrum seditionibus pantomimorum13 e parte proscaeni superiore signifer14 simul ac spectator aderat; et cum ad manus ventum esset lapidibusque et subselliorum fragminibus decerneretur15, multa et ipse iecit in populum atque etiam praetoris caput consauciavit.

Svetonio, De vita Caesarum, Nero 26-27 passim