La struttura
- Petulantiam, libidinem, luxuriam, avaritiam, crudelitatem sensim quidem primo et occulte (et velut iuvenili errore) exercuit, [sed (ut tunc quoque dubium nemini foret) (naturae illa vitia, non aetatis esse)].
- Post crepusculum statim (adrepto pilleo vel galero) popinas inibat (circumque vicos vagabatur ludibundus nec sine pernicie tamen), [siquidem redeuntis a cena verberare (ac repugnantes vulnerare) (cloacisque demergere) assuerat], (tabernas etiam effringere) (et expilare).
- Ac saepe in eius modi rixis oculorum et vitae periculum adiit, [a quodam laticlavio, (cuius uxorem adtrectaverat), prope ad necem caesus].
- Quare numquam postea publico se illud horae commisit sine tribunis procul et occulte subsequentibus.
- Interdiu quoque (clam gestatoria sella delatus in theatrum) seditionibus pantomimorum e parte proscaeni superiore signifer simul ac spectator aderat;
- et (cum ad manus ventum esset) (lapidibusque et subselliorum fragminibus decerneretur), multa et ipse iecit in populum (atque etiam praetoris caput consauciavit).
Torna al menu precedente