La struttura
- Sollemne est mihi, domine, omnia (de quibus dubito) ad te referre.
- Quis enim potest melius vel cunctationem meam regere (vel ignorantiam instruere)?
- Cognitionibus de Christianis interfui numquam:
- ideo nescio (quid et quatenus aut puniri soleat) (aut quaeri).
- Nec mediocriter haesitavi, (sitne aliquod discrimen aetatum), (an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant);
- (detur paenitentiae venia), [an ei, (qui omnino Christianus fuit), desisse non prosit];
- [nomen ipsum, (si flagitiis careat), an flagitia cohaerentia nomini puniantur].
- Interim, in iis (qui ad me tamquam Christiani deferebantur), hunc sum secutus modum.
- Interrogavi ipsos (an essent Christiani).
- (Confitentes) iterum ac tertio interrogavi (supplicium minatus):
- (perseverantes) (duci) iussi.
- Neque enim dubitabam, (qualecumque esset) (quod faterentur), (pertinaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri).
- Fuerunt alii similis amentiae, [quos, (quia cives Romani erant), adnotavi in urbem remittendos].
Torna al menu precedente