Vai alla versione in italiano

Una pagina celebre degli Annales: Nerone, risoluto a sbarazzarsi della madre Agrippina, ha fatto preparare per lei una nave destinata a sfasciarsi in alto mare; ma le cose non andranno secondo i suoi piani.

Noctem sideribus inlustrem et placido mari1 quietam quasi convincendum ad2 scelus dii praebuere3. Nec multum erat progressa navis, duobus e numero familiarium Agrippinam comitantibus, ex quis4 Crepereius Gallus haud procul gubernaculis adstabat, Acerronia super pedes cubitantis reclinis5 paenitentiam filii et reciperatam matris gratiam per gaudium memorabat, cum6 dato signo7 ruere8 tectum loci multo plumbo grave, pressusque9 Crepereius et statim exanimatus est: Agrippina et Acerronia eminentibus lecti parietibus10 ac forte validioribus quam ut11 oneri cederent protectae sunt. Nec dissolutio navigii sequebatur, turbatis omnibus12 et quod13 plerique ignari etiam conscios impediebant. Visum14 dehinc remigibus unum in latus inclinare15 atque ita navem submergere: sed neque ipsis promptus in rem subitam consensus16, et alii contra nitentes dedere3 facultatem lenioris in mare iactus. Verum Acerronia, imprudentia17 dum se Agrippinam esse utque subveniretur18 matri principis clamitat19, contis et remis et quae fors obtulerat navalibus telis conficitur: Agrippina silens eoque minus20 adgnita - unum tamen vulnus umero excepit21 - nando, deinde occursu lenunculorum Lucrinum in lacum vecta villae suae infertur.

Tacito, Ann. 14. 5