La struttura
- Noctem sideribus inlustrem et placido mari quietam (quasi ad convincendum scelus) dii praebuere.
- Nec multum erat progressa navis, (duobus e numero familiarium Agrippinam comitantibus), (ex quis Crepereius Gallus haud procul gubernaculis adstabat), [Acerronia super pedes (cubitantis) reclinis paenitentiam filii et reciperatam matris gratiam per gaudium memorabat], [cum (dato signo) ruere tectum loci multo plumbo grave], (pressusque Crepereius) (et statim exanimatus est):
- Agrippina et Acerronia eminentibus lecti parietibus ac forte validioribus (quam ut oneri cederent) protectae sunt.
- Nec dissolutio navigii sequebatur, (turbatis omnibus) (et quod plerique ignari etiam conscios impediebant).
- Visum dehinc remigibus unum in latus inclinare atque ita navem submergere:
- sed neque ipsis promptus in rem subitam consensus, [et alii (contra nitentes) dedere facultatem lenioris in mare iactus].
- Verum Acerronia, [dum imprudentia (se Agrippinam esse) (utque subveniretur matri principis) clamitat], contis et remis et (quae fors obtulerat) navalibus telis conficitur:
- Agrippina silens (eoque minus adgnita) nando ?- ?unum tamen vulnus umero excepit -, (deinde occursu lenunculorum Lucrinum in lacum vecta) villae suae infertur.
Torna al menu precedente