Vai alla versione in italiano

Pių volte, nella Germania, Tacito lascia trapelare la sua ammirazione nei confronti dei severi costumi dei Germani; in questo brano č implicito il confronto polemico fra il comportamento delle donne germaniche e quello delle matrone romane, a tutto svantaggio di queste ultime.

Ergo saepta pudicitia agunt1 A , nullis spectaculorum illecebris, nullis conviviorum irritationibus corruptae. Litterarum secreta2 viri pariter ac feminae ignorant. Paucissima in tam numerosa gente adulteria3 , quorum poena praesens4 et maritis permissa: abscisis crinibus nudatam5 coram propinquis expellit domo maritus ac per omnem vicum6 verbere agit; publicatae enim pudicitiae nulla venia7 : non forma, non aetate, non opibus maritum invenerit8 . Nemo enim illic vitia ridet9 , nec corrumpere et corrumpi10 saeculum vocatur. Melius quidem adhuc eae civitates11 , in quibus tantum virgines nubunt12 et cum spe votoque uxoris semel transigitur13 . Sic unum accipiunt maritum quo modo unum corpus unamque vitam14 , ne ulla cogitatio ultra15 , ne longior cupiditas, ne tamquam maritum, sed tamquam matrimonium ament16 . Numerum liberorum finire aut quemquam ex agnatis necare flagitium habetur, plusque ibi boni mores valent quam alibi bonae leges17.

Tacito, Germ. 19. 1-5