La struttura
- Sumat magister ante omnia parentis erga discipulos suos animum, [ac (succedere se in eorum locum) (a quibus sibi liberi tradantur) existimet].
- Ipse nec habeat vitia (nec ferat).
- Non austeritas eius tristis, (non dissoluta sit comitas), (ne inde odium, hinc contemptus oriatur).
- Plurimus ei de honesto ac bono sermo sit:
- nam (quo saepius monuerit), hoc rarius castigabit;
- minime iracundus, [nec tamen eorum (quae emendanda erunt) dissimulator], (simplex in docendo, patiens laboris, adsiduus potius quam inmodicus).
- Interrogantibus libenter respondeat, (non interrogantes percontetur ultro).
- In laudandis discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus, (quia res altera taedium laboris), (altera securitatem parit).
- In emendando (quae corrigenda erunt) non acerbus minimeque contumeliosus;
- nam id quidem multos a proposito studendi fugat, (quod quidam sic obiurgant) (quasi oderint).
Ipse aliquid, immo multa cotidie dicat (quae secum auditores referant).
- [Licet enim satis exemplorum (ad imitandum) ex lectione suppeditet], tamen viva illa, (ut dicitur), vox alit plenius, praecipueque praeceptoris, [quem discipuli, (si modo recte sunt instituti), et amant] (et verentur).
Torna al menu precedente