Vai alla versione in italiano

Alessandro, còlto da malore dopo un bagno in un fiume, si affida alle cure del medico Filippo, ma viene messo in guardia contro di lui: potrebbe trattarsi di un traditore. Un episodio celebre, narrato da Curzio Rufo con indubbia efficacia drammatica.

Inter haec a Parmenione1, fidissimo purpuratorum, litteras accipit, quibus ei denuntiabat, ne salutem suam Philippo committeret2 : mille talentis a Dareo et spe nuptiarum sororis eius esse corruptum3 . Ingentem animo sollicitudinem litterae incusserant, et quicquid in utramque partem4 aut metus aut spes subiecerat, secreta aestimatione pensabat. "Bibere perseverem,5 ut6, si venenum datum fuerit7, ne immerito quidem, quicquid acciderit8, evenisse videatur? Damnem medici fidem? In tabernaculo ergo me opprimi patiar? At satius est alieno me mori scelere quam metu nostro9." Diu animo in diversa versato10 nulli, quid scriptum esset11, enuntiat epistulamque sigillo anuli sui impresso pulvino12, cui incubabat, subiecit. Inter has cogitationes biduo absumpto inluxit a medico destinatus dies, et ille cum poculo, in quo medicamentum diluerat, intravit. Quo13 viso Alexander levato corpore in cubili epistulam a Parmenione missam sinistra manu tenens accipit poculum et haurit interritus14; tum epistulam legere Philippum iubet nec a vultu legentis15 movit oculos, ratus16 aliquas conscientiae notas in ipso ore posse deprendereA .

Curzio Rufo, Hist. Alex. 3. 6. 4-9