La struttura
- Inter haec a Parmenione, fidissimo purpuratorum, litteras accipit, (quibus ei denuntiabat), (ne salutem suam Philippo committeret):
- (mille talentis a Dareo et spe nuptiarum sororis eius esse corruptum).
- Ingentem animo sollicitudinem litterae incusserant, [et (quicquid in utramque partem aut metus aut spes subiecerat), secreta aestimatione pensabat].
- "Bibere perseverem, [ut, (si venenum datum fuerit), ne immerito quidem, (quicquid acciderit), evenisse videatur]?
- Damnem medici fidem?
- (In tabernaculo ergo me opprimi) patiar?
- At satius est (alieno me mori scelere quam metu nostro)."
- (Diu animo in diversa versato) nulli, (quid scriptum esset), enuntiat [epistulamque (sigillo anuli sui impresso) pulvino, (cui incubabat), subiecit].
- (Inter has cogitationes biduo absumpto) inluxit a medico destinatus dies, [et ille cum poculo, (in quo medicamentum diluerat), intravit].
- (Quo viso) Alexander (levato corpore in cubili) (epistulam a Parmenione missam sinistra manu tenens) accipit poculum (et haurit interritus);
- tum (epistulam legere Philippum) iubet [nec a vultu (legentis) movit oculos], (ratus) (aliquas conscientiae notas in ipso ore posse deprendere).
Torna al menu precedente