La struttura
- Nullum finem per omne vitae suae tempus flendi gemendique fecit (nec ullas admisit voces) (salutare aliquid adferentis), [(ne avocari quidem se) passa est];
- intenta in unam rem et toto animo adfixa, talis per omnem vitam fuit (qualis in funere), #?non dico non ausa consurgere, sed adlevari recusans #, (secundam orbitatem iudicans lacrimas mittere).
- Nullam habere imaginem filii carissimi voluit, (nullam sibi de illo fieri mentionem).
- Oderat omnes matres (et in Liviam maxime furebat), [quia videbatur ad illius filium transisse (sibi promissa) felicitas].
- Tenebris et solitudini familiarissima, (ne ad fratrem quidem respiciens), carmina (celebrandae Marcelli memoriae) composita aliosque studiorum honores reiecit (et aures suas adversus omne solacium clusit).
- (A sollemnibus officiis seducta) (et ipsam magnitudinis fraternae nimis circumlucentem fortunam exosa), defodit se (et abdidit).
- (Adsidentibus liberis, nepotibus), lugubrem vestem non deposuit, non sine contumelia omnium suorum, [(quibus salvis) orba sibi videbatur].
Torna al menu precedente