La struttura
- Itaque rideo istos (qui turpe existimant) (cum servo suo cenare):
- quare, [nisi quia superbissima consuetudo (cenanti) domino stantium servorum turbam circumdedit]?
- Est ille plus (quam capit), (et ingenti aviditate onerat distentum ventrem ac desuetum iam ventris officio), (ut maiore opera omnia egerat) (quam ingessit).
- At infelicibus servis (movere labra ne in hoc quidem), (ut loquantur), licet;
- virga murmur omne conpescitur, (et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt, tussis, sternumenta, singultus);
- magno malo (ulla voce interpellatum) silentium luitur;
- nocte tota ieiuni mutique perstant.
- Sic fit (ut isti de domino loquantur) (quibus coram domino loqui non licet).
- At illi (quibus non tantum coram dominis, sed cum ipsis erat sermo), (quorum os non consuebatur), parati erant pro domino porrigere cervicem, periculum inminens in caput suum avertere;
- in conviviis loquebantur, (sed in tormentis tacebant).
Torna al menu precedente