La struttura
- (Ni virtus fidesque vostra spectata mihi foret), nequiquam opportuna res cecidisset;
- spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent, (neque ego per ignaviam aut vana ingenia incerta pro certis captarem).
- Sed (quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortis fidosque mihi), eo animus ausus est maxumum atque pulcherrumum facinus incipere, {simul quia [vobis eadem (quae mihi) bona malaque esse] intellexi};
- nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est.
- Sed (ego quae mente agitavi), omnes iam antea divorsi audistis.
- Ceterum mihi in dies magis animus adcenditur, (quom considero), (quae condicio vitae futura sit), (nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem).
- Nam (postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit), (semper illis reges tetrarchae vectigales esse), (populi nationes stipendia pendere);
- ceteri omnes, strenui boni, nobiles atque ignobiles, volgus fuimus sine gratia, sine auctoritate, iis obnoxii, [quibus, (si res publica valeret), formidini essemus].
- Itaque omnis gratia potentia honos divitiae apud illos sunt (aut ubi illi volunt);
- nobis reliquere pericula repulsas iudicia egestatem.
- Quae quo usque tandem patiemini, o fortissumi viri?
- Nonne emori per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam, (ubi alienae superbiae ludibrio fueris), per dedecus amittere?