La struttura
- Quotusquisque philosophorum invenitur, (qui sit ita moratus, ita animo ac vita constitutus), (ut ratio postulat?)
- (Qui disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet?)
- (Qui obtemperet ipse sibi) (et decretis suis pareat?)
- Videre licet alios tanta levitate et iactatione, (ut is fuerit melius non didicisse), alios pecuniae cupidos, gloriae non nullos, multos libidinum servos, (ut cum eorum vita mirabiliter pugnet oratio).
- Quod quidem mihi videtur esse turpissimum.
- {Ut enim, [si (grammaticum se professus) quispiam barbare loquatur] (aut si absurde canat is) (qui velit) (se haberi musicum), hoc turpior sit}, (quod in eo ipso peccet) (cuius profitetur scientiam), sic philosophus (in vitae ratione peccans) hoc turpior est, [quod in officio, (cuius magister esse vult), labitur], [et (artem vitae professus), delinquit in vita].
Torna al menu precedente