Le rane chiedono un re - da Fedro

Vai alla versione in italiano

L'incapacità della folla di valutare il proprio interesse è presa di mira in questa celebre favola, che si dice sia stata raccontata da Esopo agli Ateniesi durante la tirannide di Pisistrato.

Ranae vagantes liberis paludibus clamore magno regem petierunt ab Iove, qui dissolutos mores vi compesceret. Pater deorum risit atque illis dedit parvum tigillum, quod missum subito vadi motu sonoque terruit pavidum genus. Cum ranae mersae limo iacerent diutius, forte una tacite profert e stagno caput et explorato rege cunctas evocat. Illae, timore posito, certatim annatant, lignumque super turba petulans insilit. Cum id inquinassent omni contumelia, alium regem ab Iove petierunt, dicentes inutilem esse qui datus erat. Tum Iuppiter misit illis hydrum, qui dentibus asperis corripere coepit singulas. Frustra necem fugitant inertes ranae, vocem praecludit metus. Furtim igitur dant Mercurio mandata, ut Iuppiter afflictis succurrat. Tunc contra deus: "Quia noluistis vestrum ferre bonum," inquit "malum perferte".

Prerequisiti: le declinazioni; gli aggettivi della prima e della seconda classe; i verbi attivi e passivi; i principali complementi; i principali pronomi; il cum narrativo; le relative proprie ed improprie.

 

Riconosci: le relative proprie e quelle improprie (di queste ultime specifica il valore sintattico).

 

 

 

 

 

sei il visitatore numero