Torna alla Home

Traduzione di questo passo

Torna all'elenco delle versioni

 

 

 

 

In questa versione individua: le funzioni dei gerundivi; l'interrogativa indiretta dubitativa

 

Occhio al costrutto! nihil de periculo... remissum (est) = non cess˛ per nulla il pericolo

 

 

Anche un filosofo pu˛ avere paura $$

 

Un filosofo, spaventato da una violenta tempesta durante un viaggio per mare, preso in giro da un riccone impertinente, lo mette a tacere con una battuta arguta.

 

Navigabamus a Cassiopa Brundisium mare Ionium violentum et vastum et iactabundum. 
Nox deinde, quae diem primum secuta est, in ea fere tota ventus a latere saeviens navem undis compleverat.
Tum postea complorantibus nostris omnibus atque in sentina satis agentibus dies quidem tandem inluxit. Sed nihil de periculo neque de saevitia venti remissum; quin turbines etiam crebriores et caelum atrum et fumigantes globi et figurae quaedam nubium metuendae, quos typhonas vocabant, inpendere inminereque ac depressurae navem videbantur. 
In eadem fuit philosophus in disciplina Stoica celebratus, quem ego Athenis cognoveram non parva virum auctoritate satisque attente discipulos iuvenes continentem.
Eum tunc in tantis periculis inque illo tumultu caeli marisque requirebam oculis scire cupiens, quonam statu animi et an interritus intrepidusque esset.
Atque ibi hominem conspicimus pavidum et exterritum ploratus quidem nullos sicuti ceteri omnes nec ullas eiusmodi voces cientem, sed coloris et voltus turbatione non multum a ceteris differentem. 

At ubi caelum enituit et deferbuit mare et ardor ille periculi deflagravit, accedit ad Stoicum Graecus quispiam dives ex Asia magno, ut videbamus, cultu paratuque rerum et familiae, atque ipse erat multis corporis animique deliciis diffluens. 
Is quasi inludens: "Quid hoc est," inquit "o philosophe, quod, cum in periculis essemus, timuisti tu et palluisti? Ego neque timui neque pallui." 
Et philosophus aliquantum cunctatus, an respondere ei conveniret, "Si quid ego" inquit "in tanta violentia tempestatum videor paulum pavefactus, non tu istius rei ratione audienda dignus es.
Sed tibi sane Aristippus ille (Socratis) discipulus, pro me responderit, qui cum in simili tempore a simillimo tui homine esset interrogatus, quare philosophus timeret, cum ille contra nihil metueret, non eandem esse causam sibi atque illi respondit, quoniam is quidem esset non magno opere sollicitus pro anima nequissimi nebulonis, ipsum autem pro Aristippi anima timere."

 

Gellio, Noctes Atticae 19. 1. 1-10

.  

 

 

Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto