Torna alla Home

Traduzione di questo passo

Torna all'elenco delle versioni di maturità Classica

 

 

 

 

Maroḅduo, re dei Marcomanni

 

Maroboduus, genere nobilis, corpore praevalens, animo ferox, natione magis quam ratione barbarus, non tumultuarium neque fortuitum neque mobilem et ex voluntate parentium constantem inter suos occupavit principatum, sed, certum imperium vimque regiam complexus animo, statuit, avocata procul a Romanis gente sua, eo progredi ubi, cum propter potentiora arma refugisset, sua faceret potentissima. Occupatis igitur quos praediximus locis, finitimos omnes aut bello domuit aut condicionibus iuris sui fecit. Corpus suum custodientium imperium perpetuis exercitiis paene ad Romanae disciplinae formam redactum, brevi in eminens et nostro quoque imperio timendum perduxit fastigium gerebatque se ita adversus Romanos ut neque bello nos lacesseret et, tamen satis ostenderet, si lacesseretur, superesse sibi vim ac voluntatem resistendi 

                          Velleio Patercolo, Hist. Rom. 2. 108-109 (Maturità classica 1964, I sessione) 

 

 

 

Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto