Torna alla Home

Traduzione di questo passo

Torna all'elenco delle versioni di maturitÓ Classica

 

 

 

 

La nobiltÓ della causa $$$

 

Ergo in suadendo nihil est optabilius quam dignitas; nam qui utilitatem petit, non quid maxime velit suasor, sed quid interdum magis sequatur, videt. Nemo est enim, praesertim in tam clara civitate, quin putet expetendam maxime dignitatem, sed vincit utilitas plerumque, cum subest ille timor ea neglecta ne dignitatem quidem posse retineri. Controversia autem est inter hominum sententias aut in illo, utrum sit utilius, aut etiam, cum id convenit, certatur, utrum honestati potius an utilitati consulendum sit; quae quia pugnare inter se saepe videntur, qui utilitatem defendet, enumerabit commoda pacis, opum, potentiae, vectigalium, praesidi militum, ceterarum rerum, quarum fructum utilitate metimur, itemque incommoda contrariorum; qui ad dignitatem impellit, maiorum exempla, quae erant vel cum periculo gloriosa, conliget, posteritatis immortalem memoriam augebit, utilitatem ex laude nasci defendet semperque eam cum dignitate esse coniunctam.

 

Cicerone, De Oratore 2. 334-335 (MaturitÓ classica 1960, II sessione)

 

 

Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto