Torna alla Home

Traduzione di questo passo

Torna all'elenco delle versioni di abilitazione magistrale

 

 

 

 

Una proposta del tribuno della plebe Terentilio Arsa contro líarbitrio del potere consolare. Reazione del senato (462 a. C.)

 

C.  Terentilius Harsa tribunus plebis eo anno fuit. Is consulibus absentibus ratus locum tribuniciis actionibus datum, per aliquot dies patrum superbiam ad plebem criminatus, maxime in consulare imperium tamquam nimium nec tolerabile liberae civitati invehebatur: nomine enim tantum minus invidiosum, re ipsa prope atrocius quam regium esse; quippe duos pro uno dominos acceptos, immoderata, infinita potestate, qui soluti atque effrenati ipsi omnes metus legum omniaque supplicia verterent in plebem. Quae ne aeterna illis licentia sit, legem se promulgaturum ut quinque viri creentur legibus de imperio consulari scribendis; quod populus in se ius dederit, eo consulem usurum, non ipsos libidinem ac licentiam suam pro lege habituros. Qua promulgata lege cum timerent patres ne absentibus consulibus iugum acciperent, senatus a praefecto urbis Q. Fabio vocatur, qui adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est invectus ut nihil relictum minarum atque terroris sit.

 

Livio, Ab urbe condita 3. 9. 2-6 passim  (Abilitazione magistrale 1980)

 

 

 

 

Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto