Torna alla Home

Traduzione di questo passo

Torna all'elenco delle versioni

 

 

 

 

In questa versione individua: il cum + congiuntivo; le relative; la temporale 

 

Occhio al costrutto! statuerant + infinito semplice perchŔ c'Ŕ identitÓ di soggetto; tu quoque = etiam tu

 

        L'uccisione di Cesare $

Cesare viene ucciso davanti alla statua di Pompeo

 

Coniurati, qui Caesarem interficere statuerant, ante Pompei statuam in Curia eum exspectaverunt. Cum ille in Curiam intravisset, processerunt contra eum Cimber Tillius et Casca, qui sicā gulam eius percussit. Tunc coniurati accurrerunt cum gladiis et sicis. Cum inter eos etiam Brutum vidisset, quem tamquam filium amabat, Caesar gemuit: "Tu quoque, Brute, fili mi!" et caput suum togā velavit nec plagis restitit. Mortuus iacuit apud Pompei statuam donec Antonius cum militibus armatis supervenit. Antonius corpus Caesaris vexit lecticā , deinde vehementissimam orationem habuit ante populum et recitavit magna voce testamentum eius, quo bona sua populo Romano donabat. Romani postea Caesarem in numero deorum posuerunt et eum coluerunt.  

Libero adattamento da Svetonio

 

Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto