Torna alla Home

Traduzione di questo passo

Torna all'elenco delle versioni

 

 

 

 

In questa versione cerca: le interrogative indirette; gli usi di ut; il periodo ipotetico 

 

Occhio al costrutto! Domi = locativo; multo magis assidue quam; utor regge l'ablativo; ferri... possit = passivo dei verbi servili

 

 

Anche la cecitā per il filosofo non č un male $$

 

Ci vuole grande forza d’animo per continuare a vivere come prima, dopo aver perso la vista. Gli esempi di Diodoto, di Asclepiade e di Democrito sono molto significativi in proposito.

Diodotus Stoicus caecus multos annos nostrae domi vixit. Is vero, quod credibile vix esset, cum in philosophia multo etiam magis assidue quam antea versaretur et cum fidibus Pythagoreorum more uteretur cumque ei libri noctes et dies legerentur, quibus in studiis oculis non egebat, tum, quod sine oculis fieri posse vix videtur, geometriae munus tuebatur verbis praecipiens discentibus, unde quo quamque lineam scriberent. Asclepiadem ferunt, non ignobilem Eretricum philosophum, cum  quidam quaereret, quid ei caecitas attulisset, respondisse, puero ut uno esset comitatior. Ut enim vel summa paupertas tolerabilis sit, sic caecitas ferri facile possit, si non desint subsidia valetudinum. Democritus luminibus amissis alba scilicet discernere et atra non poterat, at vero bona mala, aequa iniqua, honesta turpia, utilia inutilia, magna parva poterat, et sine varietate colorum licebat vivere beate, sine notione rerum non licebat. Atque hic vir impediri etiam animi aciem aspectu oculorum arbitrabatur, et cum alii saepe, quod ante pedes esset, non viderent, ille in infinitatem omnem peregrinabatur, ut nulla in extremitate consisteret. 

 

Cicerone, Tusculanae 5. 113-114 passim

 

Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto