Torna alla Home

Traduzione di questo passo

Torna all'elenco delle versioni

 

 

 

 

In questa versione individua: i gerundi e i gerundivi

Occhio al costrutto! rei publicae praesunt = praesum + dativo; cavendum ne + congiuntivo = bisogna guardarsi dal...

   

 

L'abilitā politica č superiore alla forza militare $$

 

Spesso la diplomazia raggiunge risultati migliori della guerra.

 

Exercendum corpus et ita afficiendum est, ut oboedire consilio rationique possit in exsequendis negotiis et in labore tolerando. Honestum autem, quod exquirimus, totum est positum in animi cura et cogitatione; in quo non minorem utilitatem afferunt, qui togati rei publicae praesunt, quam qui bellum gerunt. Itaque eorum consilio saepe aut non suscepta aut confecta bella sunt, non numquam etiam illata. Qua re expetenda quidem magis est decernendi ratio quam decertandi fortitudo, sed cavendum, ne id bellandi magis fuga quam utilitatis ratione faciamus. Temere autem in acie versari et manu cum hoste confligere immane quiddam et beluarum simile est; sed cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est et mors servituti turpitudinique anteponenda.

 

Cicerone, De Officiis, 1. 79 - 81 passim

 

Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto